{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 439","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/439.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"GREVCLID. GEOM. RS bet, quam minor: Et eadem ad minorem, maiorem rationem habet, quam ad maiorem. SINT magnitudines inaequales, AB, maior, & C, minor; Tertia autem quaelibet D. Dico proportionem AB, ad D, maiorem esse proportione C, ad D. At e conuerso, maiorem esse proportionem D, ad C, quam D, ad AB; Intelligatur enim in AB, magnitudine maiore, magnitudo AE, aequalis minori C, ut sit reliqua EB; Vtraque deinde EB. AE, aequaliter multiplicetur, hac lege, ut GF, sit, quam D; AtHG, multiplex ipsius EB, maior quidem multiplex ipsius AE non sit minor eadem D, sed uel maior, uel CAEB aequalis. Q uoniam Igi tur duae FG, GH, ęque multiplices sunt duarum BE, EA; erit & tota FH, ita multiplex totius AB, ut HG, ipsius AE, hoc est, ipsius C, cum aequales sint positae C, & AE: Capiatur quoque ipsius D, multiplex IK, quae proxime maior sit, quam HG, nempe dupla. Q uod si dupla, maior non fuerit quam HG, sumatur tripla, uel quadrupla, &c. Abscissa ergo LK, quae aequalis sit ipsi D, non erit IL, maior, quam HG, (a lias IK, non erit multiplex ipsius D, proxime maior quam HG; sed & IL, maior erit quam HG) & idcirco HG, erit uel aequalis ipsi IL, uel maior. Et quia FG, maior est posita quam D; LK, uero aequalis eidem D; erit quoque FG, maior quam LA; Est autem HG, non minor, quam IL, ut demonstratum est, sed uel aequa lis, uel maior: Erit igitur tota FH, maior quam IK. Itaque cum FH, HG, sint aeque multiplices primae AB, & tertiae C3 Atque IK, multiplex ipsius D, quę instar est secundae & quartae; sit autem FH, multiplex primae, maior quam IK, multiplex secundę; At HG, multiplex tertiae non sit maior, qua IK, multiplex quartae, immo minor, ex hypothesi (sumpta enim est IK, multiplex maior quam HG) erit maior proportio AB, primę ad D, secundam, quam C, tertiae ad D, quartam.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 438-2","label":"THEOR. 8. PROPOS. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 440","label":"THEOR. 8. PROPOS. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}