{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 440-2","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 440-2","ref":"440-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-2.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"THEOR. 9. PROPOS. 9. QVAE ad eandem, eandem habent ra tionem, aequales sunt inter se: Et ad quas eadem eandem habet rationem, eae quoque sunt inter se aequales. HABEANT primo A, & B, eandem rationem ad C; Dico A, & B, esse inter se aequales. Sit enim, si fieri potest, altera nempe A, maior & B, minor. Erit igitur maior proportio A, maioris ad C, quam B, minoris ad eandem C; quod est contra hy pothesin. Non cigo inaequales sunt A, & B, sed aequales. Habeat secundo C, eandem proportionem ad A, & B; Dico adhuc A, & B, esse aequales. Nam si altera, nempe A, esset maior, & B, minor; haberet C, ad B, minorem, maiorem proportionem, quam ad A, maiorem: quod est contra hypothesin. Non igitur maior erit A, quam B, sed aequalis. Quae igitur ad eandem, eandem habent rationem, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. I0. PROPOS. 10. AD eandem magnitudinem rationem","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 440","label":"THEOR. 8. PROPOS. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 440-3","label":"THEOR. 9. PROPOS. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-3"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}