{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 442","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 442","ref":"442","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/442","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/442.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"tur) si I, minor est, quam M, uel aequalis, uel maior, est quo que H, minor, quàm L, uel aequalis, uel maior, propterea quod ponitur esse E, prima ad F, secundam, ut C, tertia ad D, quartam. Quare si G, multiplex primae A, defivit a K, multiplici secundae B deficiet quoque H, multiplex ter tiae C, ab L, multiplici quarrae D; :t si G, aequalis ests uel maior quam K, etiam H, aequalis erit uel maior quam L. Idemque ostendetur accidere in quibuscunque aeque multiplicibus. Q uaptopter erit A, prima ad B, secundam, ut C, Fadefin. 5. tertia ad D, quartam, Quae igitur eidem sunt eaedem rationes, & inter se sunt eaedem. Q uod erat ostendendum. THEOR. 12. PROPOS. 12. SI sint magnitudines quotcunque proportionales; quemadmodum se habuerit una antecedentium ad unam consequentium, ita se habebunt omnes antecedentes ad omnes consequentes. SI NT quoteunque magnitudines A, B; C, D;E, F, propo rtionales, hoc est, sit A, ad B, ut C, ad D; & E, ad F. Dico ut est una antecedentium ad unam consequentium, nimirum A, ad B; ita esse omnes antecedentes simul A, C. E, ad omnes G—— H— I— consequentes C— E simul B, D, B. FiSumptis enim H L M— G, H, I, aeque multiplicibus antecedentium; & K, L, M, aeque multiplicibus consequentium, erunt omnes G, H, I, simul omnium 1. quinti.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 441-2","label":"THEOR. II. PROPOS. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/441-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/441-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 443","label":"THEOR. II. PROPOS. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/443"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}