{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 450","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 450","ref":"450","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/450","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/450.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"ostensum fuit. Quoniam uero ponitur esse AC, prima ad CB. secundam, ut DF, tertia ad FE, quartam; sumptaeque sunt aeque multiplices primae ac terriae; Item secun dae & quartae; fit ut si GH, multiplex primae deficit ab IN, multiplici secundae, etiam KL, multiplex tertiae deficiat ab MO, multiplici quartae; & si aequalis, aequalis; & si excedit, excedat. Deficiat nunc GH, ab IN, & KL, ab MO: additis igitur communibus HI. LM. deficiet quoque GI, ab HN, & KM, ab LO. Quod si GH, aequalis fuerit ipsi IN, & KL, ipsi MO, erit & GI, ipsi HN, aequalis, & KM, ipsi LO: Et si GH, excesserit ipsam IN, & KL, ipsam MO, excedet quoque GI, ipsam HN, & KM, ipsam LO. Q uoniam ergo si GI, multiplex primae AB, deficit ab HN, multiplici secundae CB; etiam KM. multiplex ter tiae DE, deficit ab LO, multiplici quartae FE; & si aequalis, aequalis, & si excedit, excedit; erit AB, prima ad CB, secundam, vt DE, tertia ad FE, quartam: quod est propositum. Itaque si diuisae magnitudines sint proportionales, &c. Q uod erat ostendendum. THEOR. SI quemadmodum totum ad totum, ita ablatum se habuerit ad ablatum: & reliquum ad reliquum, ut totum ad totum, se habebit. SIT tota AB, ad totam CD, ut ablata AE, ad ablatam CF. Dico & reliquam EB, esse ad reliquam FD, ut est tota A, ad totam CD. Cum enim sit AB, ad CD, ut AE, ad CF, erit & permutando AB, ad AE, ut CD, ad CF. Diuidendo ergo erit EB, ad AE, ut FD, ad CF: quare permutando rursus erit EB, ad FD, ut AE, ad CF, hoc est ut tota AB, ad totam CD, cum posita sit AB, ad CD, ut AE, ad CF; Si igitur quemadmodum totum ad totum, &c. Q uod demonstrandum erat.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 449","label":"QALIBERS. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/449"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 451","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/451"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}