{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 456","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 456","ref":"456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/456.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"SLIBERAA. V. L. M, sint ipsarum E. F. ęquem ultiplices. Igitur erit vt G, ad H, ita L, ad M. Rursus quoniam est B, prima ad C. secundam, ut D, tertia ad E, quartam; erit quoque ut H, multiplex primae ad K, multiplicèm secundae, ita I, multiplex tertiae ad L, multiplicem quartae. Quia igitur sunt tres magnitudines G, H, K, & aliae tres I, L, M, quae binae in eadem ratione sumuntur, estque earum proportio perturbata; fit ut si G, superat ipsam K, superet quoque I, ipsam M: & si aequalis, aequalis; & si deficit, deficiat. Itaque cum G. I, aequemultiplices primae A, & tertiae D, a K, & M, aequemultiplicibus secundae C, & quartae F, uel una deficiant, uel una aequalia sint, uel una excedant; erit ut A, prima ad C, secundam, ita D, tertia ad F, quartam. QOD si fuerint plures magnitudines tribus, fueritque earum proportio perturbata, ut si fuerit A, ad B, ut F, ad O; & B, ad C, ut E, ad F, & C, ad N, ut D, ad E. Dico ad huc esse ut A, ad N, ta D, ad O. Cum enim iam sit ostensum in tribus magnitudinibus, esse A, ad C, ut E, ad O; Ponatur autem esse ita C, ad N, ut D, ad E; erunt tres ma gnitudines A, C, N, & aliae tres D, E, O, quę binae in eadem sumuntur proportione, estque perturbata earum proportio: Ergo rursus ex aequalitate in tribus magnitudinibus ostensa, erit ut A, ad N, ita D, ad O. Eodemque modo idem ostendetur in quinque magnitudinibus, per quatuor, sicut id in quatuor fuit demonstratum, per tres; Et sic de pluribus. Itaque si sint tres magnitudines, &c. Quod demonstrandum erat. THEOR. 24. PROPOS. 24. SI prima ad secundam eandem habuerit rationem, quam tertia ad quartam; habuerit autem & quinta ad secundam eandem rationem, quam sexta ad quartam: Etiam composita prima cum quinta, ad secundam eandem habebit rationem, quam tertia cum sexta, ad quartam. SITI SITAB, prima ad C, secundam, vt DE, tertia ad F.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 455","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/455"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 457","label":"SLIBERAA. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}