{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 46","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/46.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Quod si pri ma ad secundam minorem habuerit rationem, quam tertia ad quartam; tertia autem ad quartam minorem habuarit, quam quinta ad sextam: Prima quòque ad secundam minorem rationem habebit, quam quinta ad sextam. Si prima ad secundam eandem habuerit rationem, quam ter tiae ad quaertam; prima uero, quam secunda, maior fuerit: Erit & tertia maior, quam quarta; Et si aequalis, aequalis, & si mi uor, minor. Si quatuor magnitudines fuerint proportionales, & per con uersionem rationis proportionales erunt. Si duae magnitudines ad duas magnitudines eandem habeant proportionem, & detractae quadam habeant ad easdem proporeandem proportionem; & reliquae ad easdem eandem tionem habebunt Si tres magnitudines fuerint proportionales: Maxima & minima maiores erunt, quam dupla reliqua. Si prima ad secundam habuerit maiorem proportionem, quam tertia ad quartam; habebit conuertendo secunda ad primam minorem proportionem, quam quarta ad tertiam. Si prima ad secundam habuerit minorem proportionem quam tertia ad quartam; habebis conuertendo secunda ad pri mam maiorem propertionem, quam quarta ad tertiam. 180. a. Si prima ad secundam habuerit maiorem proportionem quam terti. ad quartam; habebit quoque uicissim prima ad ter tiam maiorem proportionem, quam secunda ad quartam. 180. a. Si prima ad secundam habuerit minorem proportionem quam tertia ad quartam; habebit quoque uicissim prima ad tertiam minorem proportionem, quam secunda ad quartam. 180 b Si prima ad secundam habuerit maiorem proportionem quam tertia ad quartam; habebit quoque composita prima cum secunda ad secundam maiorem proportionem, quam composita tertia cum quarta ad quartam. Si prima ad secundam habnerit minorem proportionem, quam tercia ad quartam; habebit quoque composita prima cum secunda ad seoσ7","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 45","label":"IN. QVARTO LIBRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/45"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 47","label":"INDEX. O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/47"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}