{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 466","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 466","ref":"466","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"SINT tres magnitudines A, B, C, & aliae tres D, E, F, sitque maior proportio A, ad B, quam E, ad F; lem maior T, ad C, quam D, ad E. Dico esse quoque maiorem propor quam D, ad F. Intelligatur tionem ex aequalitate A ad C, q enim esse G, ad C, vt D, ad E eritque propterea proportio B ad C, maior, quam G, ad C 110. quinti. Ideoque maior erit B, quam G. (8. quinti. Quare maior erit proportio A, ad G, minorem, quam eiusdem A, ad B, maiorem: est autem proportio A, ad B, maior quam E, ad F. Multo ergo maior est proportio A, ad G, quam E, ad F. Intelligatur rur sus esse H, ad G, vt E, ad F; Eritque propterea maior propor10. quinti. tio A, ad G, quam H, ad G; ideoque maior erit A, quam H 8. quinti. Q uocirca A, maior ad C, maiorem habebit proportionem, quam H, minor ad eandem C: At vt H, ad C, ita est ex ae23. quinti. qualitate D ad F, (Quoniam vt D, ad E, ita est G, ad C; & vt E, ad F, ita est H, ad G,) Maior ergo etiam est proportio A, ad C, quam D, ad F. Quod est propositum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 465","label":"EXEVCLIDGEOM.EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/465"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 466-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}