{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 467","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 467","ref":"467","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/467","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/467.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"HAVD secus ostendemus, si proportiones priorum magnitudinum minores fuerint, etiam extremarum proportionem esse minore QUOD si fuerint plures magnitudines tribus, demon strabimus, maiorem quoque vel minorem eße proportionem pri mae priorum ad vltimam, quam primae posteriorum ad vltimam, ea arte, qua vsi sumus propos. 23. &c. THEOR. 33. PROPOS. 33. SI fuerit maior proportio totius ad totum, quam ablati ad ablatum: Erit & reliqui ad reliquum maior proportio, quam totius ad totum. SIT maior proportio totius AB, ad totam CD, quât ablatae AE, ad ablatam CF. Dico & proportionem reliquae EB ad reliquam FD, maiorem esse, quam totius AB, ad totam CD. Cum enim maior sit proportio AB, ad CD, quam AE, ad CF, erit quoque permutando maior proportio AB, ad AE, quam CD, ad CF; ac propterea, per con uersionem rationis, minor erit proportio AB, ad EB, quam CD, ad FD. Permutando igitur, minor quoque erit proportio AB, ad CD, quam EB, ad FD; hoc est, EB, reliqua ad reliquam FD, maiorem habebit proportionem, quam tota AB, ad totam CD. quod est propositum. QVOD si tota ad totam habuerit minorem proportionem, quam ablata ad ablatam, habebit & reliqua ad reliquam minorem propottionem, quam tota ad totam, ut ex modo demonstrandi liquet. THEOR. 34. PROPOS. 34. SI sint quotcunque magnitudines, & aliae ipsis aequales numero, sitque maior propor tio primae priorum ad primam posteriorum, quam","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 466-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/466-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 468","label":"ELIBERO. V.N","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/468"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}