{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 486","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/486.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Vt igitur AD, ad DB, ita AE, ad EC. 1I. quinti. cum hae duae proportiones eaedem sint proportioni trianguli ADE, ad triangulum DEB, uel trianguli AE D, ad triangulum DE C.) quod est propositum. SECET iam recta DE, latera AB, AC, proportionaliter. Dico DE, parallelam esse reliquo lateri. BC. Ductis enim rursus rectis CD. BE, erit ut basis AD, ad basin DB, ita triangulum ADE, ad triangulum DEB, 1. sexti. cum sint eiusdem altitudinis: Ponitur autem ut AD, ad DB, ita AE, ad EC; igitur ut triangulum ADE. ad 11. quinti triangulum DEB, ita AE ad EC: Sed tursus ut basis AE, ad basin EC, ita triangulum AED, ad triangulum 1. sexti. DE C, cum sint altitudinis eiusdem. Igitur ut triangulum ADE, ad triangulum DEB, ita triangulum idem 11. quinti AED, ad triangulum DEC. Aequalia ergo sunt triangula DEB, & DEC: Ac propterea cum eandem habeant 9. quinti. basin DE, inter easdem erunt collocara parallelas. Igitur 39. primi parallela est DE ipsi BC; quod est propositum. Si itaque ad unum trianguli latus parallela ducta fuerit, &c. Quod erat ostendendum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 485","label":"SEVCLYD. GEOMNS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/485"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 486-2","label":"THEOR. 3. PROPOS. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/486-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/486-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}