{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 489","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/489.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"GREUCLED. GEOM. XS I1 6. quinti. aequalis est ipsi FD) ad ED. permutando igitur erit BC, ad CA, ut CE, ad ED. Cum igitur sit AB, ad BC, ut DC, ad CE; & BC, ad CA, ut CE, ad ED: erit & ex aequali 122. quinti AB, ad CA, ut DC, ad ED. quod est propositum. Aequiangulorum ergo triangulorum proportionalia sunt latera, &c Quod erat demonstrandum. COROLLARIVM. HINC sit, lineam rectam, quae parallela du citur uni lateri in triangulo, auferrè triangulum toti triangulo simile. Ducatur enim in triangulo ABC, lateri BC, parallela DE. Dico triangulum ADE, toti triangulo ABC, esse simile. Aequiangula namque sunt, cum anguli ADE, (19 primi AED, aquales fine angulis ABC, ACB, externi internis; & angulus A, communis. Quare ut 4. sexti. demonstratum est, habent latera circa aequales angulos proportionalia; Ac proinde, ex definitione, similia sunt. CHOLION. NON alienum a nostro instituto esse putaui, si hic demenstremus duo theoremata, quorum primum Federicus Commandinus demonstrat in libello Archimedis de ijs quae uehuntur in aqua; Secundum nero in commentarijs in Apollonij Conica. Horum primum est. SI ex duobus punctis cuiusuis rectae, quorum alterum sit extremum, alterum uero intra li neam, duae parallelae inter se ad easdem partes educantur, ita ut proportionem habeant eandem, quam rectae inter ipsas, & alterum extremum punctum inclusae: Recta coniungens extremum unius earum cum extremo prioris lineae, transibit per extremum alterius lineae. SiIT recta AB, & ex punctis A, & C, educantur duae parallelae AD, CE, proportionem habentes, quam AB, BC, ita ut sit MD, ad CE, sicus AB, ad BC; uel CE, ad AD, vt BC, ad AB. Dico rectam, quae comungit extrimae B, & E, transive per punctum D. Item rectam, quae coniungit extrema B, & D, transire per pun ctum E. Si enim recta BE, non transit per D, coeat cum AD, in F, puncto, quod fit vel supra 2 Ac D, vel infra, ut in prima figura. Quoniam igitur per coroll. huius propos.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 488","label":"THEOR. 4. PROPOS. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/488"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 490","label":"GREUCLED. GEOM. XS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/490"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}