{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 490","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 490","ref":"490","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/490","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/490.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"triangula BAF, 4. sexti. BCE, similia sunt; erit, ut AB, ad AF, ita BC, ad CE; 16. quinti. Et permutando, ut AB. ad BC, ita AF, ad CE: Vt autem 11. quinti AB, ad BC, ita erat quoque AD, ad CE; Igitur erit, ut AF, 9. quinti ad CE, itae AD, ad CE: Ac propterea aequales erunt rectae AF, AD, pars & totum. Quod est absurdum. Transit er ge recta BE, per punctum D. Quod est primum. RVRSVS si recta BD, non transit per E, transeat per F, punctum, quod sit uel supra E, uel infra, ut in secunda figu ra. Quoniam ergo, per dictum coroll. triangula BAD, BCE, 4. sexti. similia sunt; erit, ut AB, ad AD, ita BC, ad CF; & per16. quinti. mutando, ut AB, ad BC, ita AD, ad CF: Vt autem AB, 11. quinti. ad BC, ita quoque erat AD, ad CE; Igitur erit, ut AD, ad CF, ita AD, ad CE: Ac proinde aequales erunt recta 9. quinti. CF, CE, pars & totum. Quod est absurdum. Transit ergo recta BD, per E. Quod ast secundum. Secundum nero est. SI in triangulo quouis uni lateri parallela recta agatur, & ex quocunque puncto illius late ris ad angulum oppositum recta educatur linea: diuidentur linea parallela, & latus dictum, in easdem rationes. IN triangulo ABC, ducta sis DE, lateri BC, parallelae, & ex puncto F, quocunque ad angulum A, recta extendatur FA, secans DE, in G. Dico eße, ut BF, ad FC, ita DG, ad GE. Quoniam triangula AFB, AGD, ex coroll. huius propos. similia sunt; erit ut REC AF, ad BF, ita AG, ad DG; & permu4. sexti. tando, Bb 2 ed by Goc tando, ut AF, ad AG, ita BF, ad DG. Atque eodem argumente concludemus esse, ut AF, ad AG, ita FC, ad GE. Igitur eris, ut BF, ad DG, ita FC, ad GE; & permutando, ut DAE BF, ad FC, ita DG, ad GE. Quod est propositum. ALITER. Quoniâ triangula ABF, ADG, similia sunt, nec non triangula AFC, AGE, percoroll. huius propos. erit, ut BF, ad FA, ita DG, ad GA: Item ut FA, ad FC, ita GA, ad GE. Ex aequo igitur, vt BE, ad FC, ita DG, ad GE. Quod erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 489","label":"GREUCLED. GEOM. XS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/489"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 491","label":"THEOR. 5. PROPOS. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/491"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}