{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 500","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 500","ref":"500","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/500","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/500.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Si igitur officio circini singulae partes lineae EI, transferantur in rectam propositam AB, ipsi EI, aequalem, diuisa erit & AB, in quinque partes aequales. Quod est proposi tum. ALIQUANDO autem necesse est lineas parallelas extra instrumentum producere. Vt si eadè linea transferatur ab M, usque ad N, punctum lineae GH, protractae, erit quoque MN, diuisa in quinque partes aequales. Vt constat, si ducatur ex M, ipsi EG, parallela, usque ad rectam GH. Q uod si linea diuidenda fuerit admodum breuis, accipiendae erunt partes parallelarum CD, EF, minores, &c. EOUEM modo, ad similitudinem huis propositionis, licebit nobis facili negotio datam lineam secare in duas partes, quae habeant proportionem quamcunque datam. Id enim non raro a Geometris exigitur SIT secanda recta AB, in duas partes, quae habeant pro portionem inter se, quam rectae C, & D. Ex A, ducatur linea AE, faciens angulum quemcunque, ex qua abscindatur recta AF, ipsi C, & FG, ipsi D, aequalis: Ducta deinde GB, Ieg ducatur ei per F, parallela FH. Dico AB, sectam esse in H, secundum proportionem C, D. Hoc autem manifestum est, cum sit, ut AF, ad FG, atque adeo, ut C, ad D, ita AH, ad HB. POSTREMO inferemus huic loco theorema quoddam ad linearum etiam sectiones pertinens, desumptum ex Federico Commandino in libellum Archimedis de ijs, quae uehuntur in aqua. Nimirum. SI duae rectae lineae secentur in binis punctis proportionaliter: Erunt quoque intermediae se ctiones in eadem proportione cum quibuslibet segmentis duobus.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 499","label":"PROBL. 2. PROPOS. I0","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/499"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 501","label":"PROBL. 2. PROPOS. I0","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/501"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}