{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 529","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 529","ref":"529","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/529","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/529.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"THEOR. I8. PROPOS. 24. IN omni parallelogrammo, quae circa diametrum sunt, parallelogramma & toti, & inter se sunt similia. ESTO parallelogrammum ABCD. in quo ducatur diameter AC, & per quodlibet eius punctum I, ducantar duę rectae EF, GH, parallelae lateribus parallelogrammi. Dico parallelogramma circa diametrum, nempe EG, FH, similia esse & toti parallelogrammo, & inter se se. Quod enim aequiangula sint toti, facile ostendetur ex propos. 29. lib. 1. Nam angulus GAE, idem est qui angulus BA D; & angulus externus AE I, aequalis interno; ADC; & angulus AGI, externus inArterno AB C; & angulus EIG, externus, interno BFI; & hic externus interno B. CD. Quare aequiangulum est EG, ipsi BD: Et eadem ratione eidem BD, ęquiangulum erit FH. Q uod autem latera circa aequales angulos habeant proportionalia lateribus totius, hoc modo demonstrabimus. Cum triangulum AGI, aequiangulum sit triangulo ABC; & triangulum AEI, triangulo ADC, ut perspicuum est ex 29. propos. lib. 1. uel etiam ex coroll propos. 4. huius lib. erit ut AB, ad BC, ita AG, ad GI; arque ita latera circa angulos B, & G, proportionalia sunt. Ruisus erit ut BC, ad CA, ita GI, ad IA; Item ut CA, ad CD, ita IA, ad IE. Ex aequo igitur, ut BC, ad CD, ita GI, ad IE; ac propterea & latera circa angulo, BCD, GIE, proportionalia existunt. Non aliter demonstrabuntur latera circa reliquos angulos aequales, esse proporti nalia. Q uare per definitionem, simile erit parallelogrammum EG, toti parallelogrammo BD. Eadem arte ostendes parallelogramum mum FH, simile esse eidem parallelogrammo BD; atque 21. sexti. adeo & ipsa inter se similia erunt. In omni ergo parallelogrammo, quae circa diametrum sunt, &c. Quod crat ostendendum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 528","label":"DEUCLID GEONI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/528"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 530","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/530"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}