{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 533","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 533","ref":"533","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/533","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/533.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"EUCLIDGEOM una recta, nec non FEH, ceu demon stratum fuit propos4 5. lib. 1. Inueniatur iam inter rectas CD, DG, tertia proportionalis IK, super quam constituatur rectilineum L, simiipsi A, similiterque positum. Dico L, aequale etiam esse alteri re ctilineo B. Cum enim sint, proportionales tres Arrectae CD, IK, DG; erit pro coroli. propos 20. huius lib. ut CD, prima ad DG, tertiam, ita A, rectilineum su per primam CD, ad rectilineum L, super FEH IK, secundam simile similiterque descriptum. Vt autem CD, ad DG, ita est parallelogrammum CE, ad parallelogrammum DH, eiusdem altitudinis. Igitur erit ut CE, ad DH, ita A, ad L. Vt autem CE, ad DH, ita est A, ad B, propter aequalitatem paralleloorammorum, & horum rectilineorum. Q uare erit ut A, ad B, ita A, ad L; pro ptereaque aequalia erunt rectilinea B, & L. Est autem & L, si mile ipsi A, per constructionem. Dato igitur rectilineo simi le, & alteri dato aequale idem constituimus. Q uod erat faciendum, THEOR.T9. PROPOS. 26. SI a parallelogrammo parallelogrammum ablatum sit, & simile toti, & similiter positum, communem cum eo habens angul lum; hoc circum eandem cum toto diametrum consistit. EX parallelogrammo BD, abscissum sit pallelogrammum EG, similè similiterque positum, habens cum ipso angulum conmunem EAG. Dico EG, consistere circa diamerrum totius BD. Ducantur enim rectae AF, CF, quae si fuerint una linca linea recta, perspicuum est, cum AF, sit diameter ipsius EG, & AC, diameter ipsius BD, paral. elogrammum EG, consistere circa diametrum AFC, totius parallelogrammi.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 532","label":"EVCLIDGCOMESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/532"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 534","label":"EUCLIDGEOM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/534"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}