{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 540","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 540","ref":"540","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/540","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/540.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"AD datam lineam rectam, dato rectilineo aequale parallelogrammum applicare deficiens figura paralle logramma, quae similis sit alteri parallelogrammo dato Oportet autem datum rectilineum, ciu aequaleapplicandum est, non majus esse eo, quod ad dimidiam applicatur, cum similes fuerint de fectus & eius, quod ad dimidiam applica tur, & eius, cui simile deesse debet. AD datam rectam lineam AB, dato rectilineo C, applcandum sit paralleiogrammum aequale, deficienns parallelogrammo, quod sit simile daro alteri parallelo vrammo D. Secta AB, bisariam in E, super medietatem EB, describatur parallelogrammum EFGB, simile ipsi D, similiterque posi tum; & compleatur totum parallelogrammum AHGB. Si igitur AF, aequale est ipsi C, cum sit applicatum ad AB, deficiens para llelogrammo EG, simili ipsi D, factum erit, quod iubetur. Si autem AF, majus est quam C. (Neque enim minus erit. Nam cum per praecedentem ipsum sit omnium applicatorum maximum, dummodo defectus sint similes, non posset applicari ullum ad AB, quod esset ipsi C. aequale, sed omnia essent minora: Propterea adiunxit Euclides; Oportet autem datum rectilineum, &c.) erit quoque sibi aequa le EG, majus quam C. Sit igitur maius rectilineo I. (Qua uero ratione excessus duorum rectili neorum sit inquirendus, docuiAEB mus ad propos. 45. lib. 1.) & constituatur parallelogrammum KLMN, simile quidem ipsi D, seu ipsi EG, aequale uero excessui inuento I, ut sit EG, aequale rectilineo C, & parallelogrammo KM, simul, & ob id maius quam KM. Cum igitur ob similitudinem sit ut EF, ad FG, ita NK, ad KL; erunt quoque latera EF, FG, maiora lateribus NK, KL. Si enim his illa forent aequalia, uel minora, esset etiam EG, aequale ipsi NL, uel minus, ut constat. Quare abscissis rectis FO, FQ, quae sint aequales ipsis KN, KL, & completo parallelogrammo FQPO; erit hoc ipsi LN, L.N, aequale, & eidem simile similiteroue positum, & propterea ipsi EG: atque adeo circa eandem diametrum cum EG, consistet, quae sn BF. Productis iam tecris Q BOP erit paralielogrammum AP, ad rectam! AB, applicatum, deficiens parallelogrammo PB, quod simile est ipsi EG, & propterea ipsi D. Dico igit AP. aequale esse ipsi C, tectilineo.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 539","label":"REUCLYD GEOMES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/539"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 541","label":"REUCLYD GEOMES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/541"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}