{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 596","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 596","ref":"596","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/596","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/596","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/596.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Peruentum ergo iam sit ad reliquum numerum FD, qui detractus ex EB, nihil relin quat, sed eum metiatur. Dico FD, esse maximam mensuram communem numerorum AB, CD. Quod enim utrunque metiatur, ita ostendemus. Quia FD, mentur ipsum EB; & EB, ipsum CF; metietur quoque FD, ipsum CF; atque adeo cum & seipsum metiatur, metietur & totum CD, ex CF, FD, compositum. At CD, ipsum AE, metitur; Igitur & FD, eundem AE, metietur. Ac pro pterea cum FD, metiatur quoque ipsum EB; metietur etia totum AB, ex utroque AE, EB, compositum. Metitur igitur FD, utrunquen umerum AB, CD. QVOD autem FD, sit maxinta mensura communis il lorum, ita probabimus. Si enim fieri potest, detur maior men sura communis G, quam FD. Quoniam ergo G, metitur utrunque AB, CD; Et CD. metitur ipsum AE; metietur quoque G, ipsum AE. Igitur & residuum EB: At uero EB, metitur CF; Metietur ergo & G, eundem CF; Igitur & residuum FD; maior minorem. Quod est absurdum Non ergo maior numerus, quam F D, numeros AB, CD metitur; Ac proinde FD, maxima est mensura numerorum AB, CD. QyOD si minor numerus CD, metiatur maiorem AB. ita ut detractus ex AB, nihil relinquat, erit ipse maxima amborum mensuta communis cum & se ipsum metiatur. Duobus igitur numeris datis non primis inter se, &c. Quod erat faciendum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 595-2","label":"PROBL. I. PROPOS. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/595-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/595-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 597","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/597"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}