{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 598","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 598","ref":"598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/598.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"CAELIBER. ximam mensuram numerorum A, & B, per coroll. huius propos. Quare cum eadem illa mensura metiatur quoque numerum C, non erunt inter se primi numeri C, & D. Quod est contra hypothesim. Si autem C, & D, non sint inter se primi, erunt tres numeri A, B, C, inter se compositi. Inuenta enim numerorum C, & D, maxima mensura 12. septimi communi E; cum E, metiatur ipsum D; D. autem ipsos A, & B; metietur quoque E, eos11. pron. dem A, & B. Quare cum idem E, metiatur quoque ipsum C3 metietur E, ires numeros A, B, C; Ac propterea ipsi inter se sunt compositi. Quod est propositum. SIMILI arte explorabimus, an plures numeri, quam tres sint inter se primi, an potius inter se compositi. Nam si dati numeri fuerint quatuor, experiendam id erit primum in tribus; si quinque, in quatuor, &c. Reliqua autem perficienda, ut de tribus numeris datis diximus. PROBL. 2. PROPOS. 3. TRIBVS numeris datis non primis inter se, maximam eorum communem mensuram reperire. DENTVR eres numeri A, B, C, non primi inter se, quorum max:mam men sutam communem opotteat reperiie. Sit D, maxima mensura numerorum A, 2. septimi & B; Si ergo D, metiatur quoquef quoque ipsum C, perspicuum est D, esse maximam mensa ram numerorum datorum A, B. C. Nam si maior numerus dicatur metiri numeros A, B, C, metietur idem, per coroll. propos. 2. huius lib numerum D, maximam men sutam numerorum A, & B, maior numerus minorem. Quod est absurdum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 597","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/597"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 599","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/599","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/599"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}