{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 615","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 615","ref":"615","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/615","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/615.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"D; E F; hoc est, ut A, ad B, ita C, ad D, & E, ad F. Dico esse quoque omnes A, C, E, simul ad omnes B. D. F, simul, ut est A, ad B. Sint enim primum A, C, E minores quam B, D F. Q uoniam igitur, propter eandem proportionem, eadem pars est, aut panes A, ipsius B, quae C, ipsius D, & E, ipsius F; erit quoque simul eadem pars, aut uterque A, C, simul vtriusque B, D partes, quae A, ipsius B, uel E, ipsius F. Rursus quia uterque A, C, simul, tanquam unus, utriusque B. D, simul, ranquam vnius, eadem pars est, aut partes, quae E, ipsius F; erunt & ambo A, C, tanquam unus, & E, simul, amborum B, D, tanquam unius, & F, simul eadem pars, uel partes, quae A, ipsius B. Quare, per defin. 20. eadem proportio est omnium A, C, E, simul ad omnes B, D, F, simul quae est ipsius A, ad B. SINT secundo A, C, E, maiores, & aeque multiplio numerorum B, D, F. Quo posito, erit e contrario B, qm sius A, eadem par quae D, ipsius C, & F, ipsius E; Atque adeo ut prius, erunt omnes B, D, F, simul, omnium A, C. E, simul, eadem pars, quae B, ipsius A; ideoque & e contrario omnes A, C. E, simul omnium B, D, F, simul, & A, ipsius B, aeque multiplices. Quare per defir. 20. eadem est proportio omnium A, C, E, simul, ad omnes B, D, F, simul, quę est A, ad B. Hoc idem uerum est, etiamsi aliquae propottio nes multiplices, uel etiam omnes, sint numerorum ad uni tatem. Est enim eadem semper demonstratio, ut ha ipportt, IBE R VII. paret, adiuuante tamen scholio propos. 5. huius lib. D.ID. F.. B. D. F.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 614","label":"EEVCLIDGEOMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/614"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 616","label":"EEVCLIDGEOMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/616","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/616"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}