{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 626","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 626","ref":"626","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/626","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/626.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"LIBERS. VII. in C, tertium Dico nuD quartum; & F, ex B, secundo iat enim rursus G, ex A. meros E, F, aequales inter se esse fiunt G, E; erit, ut C, ad in C. Quia igitur ex A, in C, D, hoc est, ut A, ad B, ita G, ad 17. septimi E. Rursus quia ex A, & B, in C, fiunt G, & F; erit quoque, ut idem A, ad B, ita G, ad F. 18. septimil Quare, per lemma propos. 14. habebit G, ad E, & F, eandem proportionem; eam uidelicet, quam habet A, ad B; Ac proinde E, & F, numeri aequales erunt, ex ijs, quae ad defin. 20. scripsimus. SED iam sit E, ex A, primo in D, quartum genitus, ęqualis ipsi F, producto ex B, secundo in C, tertium. Dico quatu or numeros A, B, C, D, proportionales esse, ut quidem A, ad B, ita C, ad D. Fiat enim rursus G, ex A, in C. Quia ergo ex A, in C, D, fiunt G, E; erit, ut C, ad D, ita G, ad E, uel ad 7. septimil F, ipsi E, aequalem. Habet enim G, ad aequales E, F, eandem rationem, ut ad defin. 20. docuimus. Rursus, quoniam ex A, & B, in C, fiunt G, & F; erit quoque, ut A, ad B, ita idem 8. septimi! G, ad eundem T. Quare proportiones A, ad B, & C, ad D, cum eaedem sint proportioni G, ad F, eaedem inter se erunt, per lemma propos. 14. Ac proinde erit, ut A, ad B, ita C, ad D. Si quatuor ergo numeri proportionales fuerint, &c. Quod erat ostendendum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 625","label":"SCHOLIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/625"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 626-2","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/626-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/626-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}