{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 634","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 634","ref":"634","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/634","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/634","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/634.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"HE uertendo, ut C, ad AG, ita F, ad DH. Quia igitur est, ut AB, ad C, ita DE, ad Fi & ut C, ad AG, ita F, ad DH; erit ex aequalitate ut AB, ad AG, ita DE, ad DH. Diuidendo ergo ut GB, ad AG, ita HE, ad DH. Itaque cum rursus sit, ut GB, ad AG, ita HE, ad DH; & ut AG, ad C, ita DH, ad F; erit ex aequalitate, ut GB, ad C, ita HE, ad F. Quo est propositum. ITIM & hoc demonstrubimus. SI primus ad secundum eandem habuerit ra tionem, quam tertius ad quartum; habuerit au tem & primus ad quintum eandem, quam tertius ad sextum: Etiam primus ad compositum! secundum cum quinto eandem rationem habebit, quam tertius ad quartum cum sexto. SIT ut primus A, ad secundum BC, ita tertius D, adi quartum EF; & ut primus A, ad quintum CG, ita tertius D, ad sextum FH. Dico ita esse A, primum ad BG, compositum ex secundo & quinto, ut est D, tertius ad EH, compositum ex quarto & sexto. Cum enim sit, ut A, ad BC, ita D, ad EF; erit conuertendo ut BC, ad A, ita EF, ad D. Quia igitur est ut BC, ad A, ita EF, ad D; & ut A, ad CG, ita D, ad FH, erit ex aequalitate ut BC, ad CG, ita EF, ad FH; & componendo, ut BG, ad CG, ita EH, ad FH; & conuertendo, ut CG, ad BG, ita FH, ad EH.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 633","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/633"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 635","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/635","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/635"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}