{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 641","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 641","ref":"641","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/641","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/641","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/641.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"SINT inter se primi A, & B, gignaturque C, e A, in se ipsum. Dico C, ad reliquum B, esse primum. Sumpto enim D, aequali ipsi A, erit & D, ad B, primus. Quonuam igitur A, & D, ad B, primi sunt, erit numerus ex A, in D, hoc est, ex A, in se genitus, nem pe C, ad eundem B, primus Eademque arte ostendemus, numerum ex B, in se genitum, ad A, primum esse. Si duo ergo numeri primi inter se fuerint, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. 26. PROPOS. 28. SI duo numeri ad duos numeros, uterque ad utrunque, primi fuerint; Et qui er eis gignentur, primi inter se erunt. Sr uterque A, & B, ad utrunque C, & D, primus, gignaturque E, ex A, in B; & F, ex C, in D. Dico E, & F, nter se primos esse. Cum enin uterque A, & B, primus sit al C; erit quoque E, ex ipsis gentus, ad eundem C, primus. Ru sus cum uterque A, & B, ad D, sit primus, erit eodem modo E, ex ipsis genitur, ad eundem D, primus. Quia igitur uter que C, & D, primus est ad E; erit quoque F, ex illis procreatus, ad E, primus. Si ergo duo numeri ad duos numeros, uterque ad utrumque, &c. Q uod erat ostendendum THEOR. 27. PROPOS. 29. SI duo numeri primi inter se fuerint, & multiplicans uterque se ipsum fecerit aliquem; Et geniti ex ipsis primi inter se erunt: Eil MOLIBE RO.VII.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 640","label":"EEOCLID GOMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/640","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/640"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 642","label":"EEOCLID GOMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/642"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}