{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 644","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 644","ref":"644","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/644","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/644.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Si enim A, & B, non sunt inter se primi, metiatur eos, praeter unitatem, si fieri potest, communi mensura numerus C. Non erit ergo C, idem qui A; quod A, ponatur non metiri ipsum B. Quia igitur numerum A, alius numerus C, metitur, non erit A, primus. Quod est absut dum, & contra hypothesim. Primus igitur est A, ad B; At propterea, omnis primus numerus, ad omnem numerum, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. 30. PROPOS. 32. SI duo numeri sese mutuo multiplican tes fecerint aliquem; genitum autem ex ipsis metiatur aliquis primus numerus: is etiam unum eorum, qui in principio, metietur. DVo numeri A, & B, se mutuo multiplicantes faciant C, quem metiatur numerus primus D. Dico & D, metiri sal tem unum ipsorum A, & B, si non utrunque metitur. Non metiatur enim D, ipsum A; metiatur uero ipsum C,toties, quot sunt unitates in nu mero E; ita ut C, fiat ex D, in E, qui idem factus est ex A, in B. Q uia igitur numerus genitus ex D, primo in E, quastum, aequalis est numero genito ex 19. septimij A, secundo in B, tertium; erit ut D, primus ad A, secundum, it. 31. septimi B, tertius ad E, quartum. Quia uero primus D, ad A, primus est 23. septimi cum eum non meuatur; erunt D, & A, in sua proportion minimi. Quare aeque metientur ipsos B. & E; nimirum D 21. septimi ipsum B, & A, ipsum E; Ac proinde si D, non meptur. su in sum A, metirtur saltem ipsum B: Eodemque modo si D, non metiatur ipsum B, metietur saltem ipsum A. Siduo ergo numeri se se mutuo multiplicantes fecerint alique, & Q uod erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 643-2","label":"CORIOLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/643-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/643-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 645","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/645","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/645"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}