{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 653","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 653","ref":"653","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/653","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/653","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/653.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Si enim non metitur, metiatur eius part? DG, relinquatque numerum GE, se minorem. Quoniam igitur A, B, C, ipsum F, metiuntur; & F, ipsum DG; metientur quoque A, B, C, eundem DG; Ac proinde, cum & totum DE ponantur metiri; metientur & reliquum GF, ipso F, minorem. Quare F, non erit minimus, quem A, B, C, metiantur. Quod est absurdum, & contra hypothesim. Metitur igitur F, ipsum DF. PARI ratione; Pluribus numeris datis, quam tribus, re periemus, quem illi minimum metiantur numerum; locumque habebit hoc idem corollarium. Nam si dati numeri fuerint qua tuor, inueniendus erit primum minimus, quem tres metiantur: Si quinque, reperiendus erit minimus, quem quaetuor metiantur, &c. Reliqua autem omnia peragenda, ut de tribus un meris dictum est. THEOR. 34. PROPOS. 39. SI numerum quispiam numerus metiatur; ille, quem metitur, partem habebit al metiente denominatam. METIATVR numerum A, numerus B. Dico A, habere partem aliquam a B, denominatam. Metiatur enim B, ipsum A, toties, quot unitates sunt in numero G. Quia igitut unitas ipsum C, & B, ipsum A, aeque me titur; & uicissim unitas aeque ipsum B, & C, ipsum A, metietur; atque adeo eadem pats erit unitas ipsius B, quae C, ipsius A: Est autem unitas pars ipsius B, denominata ab irso B, ut ad defin. 2. huius lib. docuimus. Igitur & C, pan erit SLIBERO. VII. VE erit ipsius A, ab eodem B, denominata. Si numerum ergo quispiam numerus metiatur, &c. Q uod ostendendum erat. THEOR. 35. PROPOS. 40. SI numerus partem habuerit quamlibet; metietur illum numerus a parte denominatus.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 652-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/652-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/652-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 654","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/654","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/654"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}