{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 665","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 665","ref":"665","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/665","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/665","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/665.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Deinde iuxta matis, tres minimi G, H, I, in eadem ratione, nec non quatuor K, L, M, N, & si deinceps, donec multitulo K, L, M, N, aequalis sit multitudini A, B, C, D. Q uoniam igitur A, B, C, D, minimi sunt in sua proportione, & in eadem quoque proportione minimi sumpti sunt K, L, M, N, illis multitudine aequales; erunt singuli singulis aequales, ne minores minimis dentur in eadem proportio ne, nimirum A, ipsi K, & D, ipsi N. Sunt autem per coroll 2. propos. praecedentis K, & N, inter se primi: Primi ergo! quoque sunt A, & D. Q uocirca, si sint quotcunque nume ri deinceps proportionales minimi omnium eandem cum cis, &c. Q uod erat ostendendum. SCHOLION. HAEC propositio intelligenda est de numeris minimis ca tinue proportionalibus, vt ex eius demonstratione, & uerbu Euclidis apparere potest. Nam si A, B, C, D, non essent ui portionales continue, inueniri non possent, ex praecedenti prblemate K, L, M, N, totidem minimi in eadem proportione. Immo si diuersae sint proportiones, dabuntur aliquando minini numeri deinceps proportionales, hoc est, continuati in suis proportionibus diuersis, quorum extremi non sunt inter se primiSunt enim hi numeri 6. 10. 13. 18. minimi in continuationt suarum proportionum, cum tamen extremi 6. & 18. compositi sint inter se. Itaque hoc Theorema primi est conuersum, quenumeros continue proportionales. Etenim numeri quotcunc; continue proportionales, quorum extremi inter se sunt primminimi sum in sua proportione, ut constat ex 1. theor. Et uicis. sim, numeri extremi quotcunque minimorum continue proportionalium, inter se primi sunt, velut hic demonstratum est. At vero primum theorema, prout spectat ad numeros non continus proportionales, conuerti nequit. Nam licet numeri quocunque non continue proportionales, quorum extremi sunt imerse primi, minimi sint in continuatione suarum proportionum, i T1 T O. VIII. ex scholio propos. 1. huius lib. liquet; Tamen non semper e centrario, numeri extremi quotcunque minimorum non continus proportionalium inter se primi sunt, ut manifestum est in exemplo nuper adducto 6. 10. 13. 18. PROBL. 2. PROPOS. 4. RATIONIBVS datis quotcunque in minimis numeris, reperire numeros dein ceps minimos in datis rationibus. SINT primum datae duae rationes in minimis numeris A, ad B, & C.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 664-2","label":"THEOR. 2. PROPOS. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/664-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/664-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 666","label":"THEOR. 2. PROPOS. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/666"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}