{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 679","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 679","ref":"679","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/679","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/679","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/679.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"tione tres minimi G, H. Is & quatuor K, L. M. N, & sic deinceps, donec multitu do assumptorum aequalis sit multitudini A, C, D, B. Q uoniam ergo A, B, extremi inter se primi sunt, erunt A, C, D, B, minimi in proportione E, ad F. Sunt autem & totidem K, L, M, N, ex constructione, in eadem proportione minimi. Igitur K, L, M, N, ipsis A. C, D, B, aequales sunt, singuli singulis, ut K, ipsi A3 & N, ipsi B, ne minores minimis dentur. Quia uero, ut constat ex demonstratione propos. 2. huius lib. E, seipsum multiplcans produxit G, multiplicans uero ipsum G, fecit K; metaetur E, iptum G, per E; & G, ipsum K, per eundem E: Mentur autem & unitas ipsum E, per E. Aeque igitur metietu unitas ipsum E, & E, ipsum G, & G, ipsum K; Ac propterea eadem pars erit unitas ipsius E, & E, ipsius G, & G, ipsius K. Per defin. ergo 20. proportionales sunt deinceps, unitas & numeri E, G, K. Simili ratione, cum manifestum sit, e eadem demonstratione propos. 2. huius lib. quod F, se ipsum multiplicans producat I, multiplicans uero ipsum I, faca N; metietur F, ipsum I, per F; & I, ipsum N, per eundem f: Metitur autem & unitas ipsum F, per F. Aeque igitur mett tur unitas ipsum F, & F, ipsum I, & I, ipsum N; Ac propte rea eadem pars erit unitas ipsius F, & F, ipsius I, & I, ipsiu N. Per definitionem igitur 20. proportionales sunt contnue, unitas & numeri F. I, N; Ac proinde cum tam mult tudo E, G, K, quam F, I, N, una cum unitate aequalis sit multitudini A, C, D, B; tot eadent medij continue proportio nales numeri inter unitatem, & K, numerum, seu A, sibi aequalem; & inter unitatem, & numerum N, siue B, sibi aequalem, quot inter numeros A, B. Si duo ergo numeri sint inter se primi, & inter eos medij, &c. Q uod ostendendum erat. SCHO WLIBERO. VIII. E 280","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 678-2","label":"THEOR. 7. PROPOS. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/678-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/678-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 680","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/680","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/680"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}