{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 712","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 712","ref":"712","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/712","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/712","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/712.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"VCLIDIS ELEMENTVM IX. THEOR. I. PROPOS. I. SI duo similes plani numeri multiplicantes se mutuo faciant quendam; Productus quadratus erit. Vo numeri plani similes A, B, se mutuo multiplicantes faciant C. Dico C, quadratum esse. Multiplicans enim A, se ipsum faciat D, quadratum. Q uoniam igitur A, multiplicans A, & B, pro duxit D, & C; erit ut A, ad B, ita D, ad C. At inter A, & B, cum sint plani similes, unus medius cadit proportionalis. Igitur & inter D, & C, unus medius proportiona lis cadet. Cadat ergo E, ut sint continue proportionales D, E, C. Itaque cum tres D, E, C, continue sint proportionales, sitque primus D, quadratus, ex constructione; erit quoque C, tertius, quadratus. Si duo ergo similes plani numeri multiplicantes se mutuo, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 2. PROPOS. 2. SI duo numeri se mutuo multiplicantes faciant quadratum; similes plani erunt. DVOll Dvo numeri A, B. se mutuo multiplicantes faciant C, quadratum. Dico A, B, esse similes planos. Multip icans enim A, se ipsum faciat D, quadritum. Quoniam igitur A, multiplicans A. & B, fecit D, & C; erit ut A, ad B, ita D, ad C. At inter D, & C, quadratos unus medius cadit proportionalis. Igitur & inter A, & B. unus medius proportionalis cadet; Ac propterea A, & B, similes plani sunt. Quare si duo numeri se mutuo multiplicantes, &c. Quod demonstrandum erat.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 711-2","label":"FINIS ELEMENTI OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/711-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/711-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 713","label":"FINIS ELEMENTI OCTAVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/713","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/713"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}