{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 732","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 732","ref":"732","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/732","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/732.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"Nam si alius primus quam A, metiatur G; cum G, metiatur C, ultimum; metittur quoque ille alius primus eundem C; atque adeo & ipsum A unitati proximum, qui primus est. quod est absurdum. Ergo non alius primus quam A, ipsum G, metitur. Iam uero quia C, fit ex F, in G, quod F; metiasut C, per G; Eib autem idem C, ex A, in B, ut docuimus in scholio propos. 11. huius lib. Fiet idem numerus C, ex A, primo in B, quar rum, & ex F, secundo in G, tertium. Q uare erit ut A, pri mus ad F, secundum, ita G, tertius ad B, quartum. Metitur autem A, ipsum F, ut demonstratum est: Igitur & G, ipsum B, metietur: metiatur per H. Quia eigo G, diuersus ab A, metitur B, ultimum (relinquimus enim iam numeros C, & D,) per H; ostendemus similiter H, diuersum esse ab A; quemadmodum id ostensum est de numeris F, & G. NA* si H, idem sit qui As meriaturque G, ipsum B, perH; metictur utique G, ipsum B, per A; Et uicissim A; ipsum B, per G, merietur. Cum igitur metiatur A, ipsum B, per A, ut constat ex scholio propos. 11. huius lib. erit G, idem qui A. quod est absurdum. ostensum est enim G, non esse eundem qui A. Non ergo H, idem est, qui A, sed diuersus Iam uero quia B, fit ex G, in H, quod G, ipsum B, metiatur per H: Fit autem & idem B, ex A, in se, ut in schotio dicto docuimus; Fiet idem numerus B, ex H, primo in G, tertium, & ex A, medio in se ipsum. Quate erit ut H, primus ad A, secundum, ita A, secundus ad G, seruum à At A, metitur. ipsum G, ut est demonstratum: Igitur, & H, ipsum A, me tietur, numerum primum. Quod est absurdum. Quare existente A, primo, maximum D, nullus alius numerus metitur, praeter ipsos A. B. C: Ac proinde si ab unitate quotcunque numeri deinceps proportionales fuerint, &c. C uod erat ostendendum Rr 2 THEOR. 8. pron. 12. noni 33. septimi 11. pron. 12. noni 9. pron. 19. septimi 8. pron. 9. pron. 10. segtimi GREUCLID. GCOMXS THEOR. 14. PROPOS. 14 SI minimum numerum primi numeri metiantur: Nullus alius numerus primus illum metietur, praeter eos, qui a principio metiebantur. SIT numerus A, minimus quem metiantur primi numeri B, C, D. Dico nullum alium primum praeter ipsos B, C, D, metiri ipsum A. Metiatur enim, si fieri potest, primus numerus E, di Auuersus a B, C, D, ipsum A, per numeE— F— rum F. Quia igitur B, metitur A, P","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 731","label":"POSEUCLID. GEOMM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/731","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/731"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 734","label":"POSEUCLID. GEOMM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/734","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/734"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}