{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 747","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 747","ref":"747","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/747","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/747","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/747.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Non erit ut primus ad secundum, ita secundus ad alium quempiam. Stur primi inter se A, & B. Dico non esse ut A, ad B. ita B, ad alium numerum. si enim fieri potest, sit ut A, ad B Ata B, ad alium, nempe ad C. Q uonium igitur A & B, primi sunt inter se, atque adco in sua proportione minimi; ipsi aeque metientur numeros B, & C, in eadem ratione existentes, nimirum A, ipsum B, & B, ipsum C. Metitur autem & A, se ipsum: Igitur A, metitur ipsos A, B. primos inter se existentes. Q uod est absurdum. Non ergo est ut A, ad B, ita B, ad alium numerum C. Eademque ratione non erit, ut B, ad A, ita A, ad alium. Quare si duo numeri, primi inter se fuerint, &c. Quod demonstrandum erat. THEOR. 17. PROPOS. 17. SI fuerint quotcunque numeri deinceps proportionales, extremi autem ipsorum primi inter se sint: Non erit ut primus ad secundum, ita vltimus ad alium quempiam. SINT continue proportionales quotcunque numeri A, B, C, D, quorum extremi A, D, inter se primi sint. Dico non esse, ut A, ad B, ita D, ad alium numerum. Si enim fieri potest, sit ut A, ad B, ita D, ad alium, uidelicet ad E. Ent igitur permutando ut A, ad D, ita B, ad E: Sunt autem A, D, cum sint inter se primi, minimi in sua proportione. Igitur aeque metientur ipsos B. & E; nempe A, ipsum B, & D, ipsum E.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 746","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/746"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 748","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/748","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/748"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}