{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 752","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 752","ref":"752","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/752","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/752","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/752.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Hac vero non posse fieri, facile demonstrabimus eodem argumento, quo ipsi utuntur. SINT enim quatuor numeri A, F, C, D, proportionales, non tamen deinceps, sintque A, & C, primus, & tertius, inter se primi. Dico fieri non pesse, vt sit D, ad alium numerum, quemadmodum B, ad C. Sit enim, si potest fiori, vt B, ad C, ita D, ad E. Est ereex aequo, vt A, ad C, ita C, ad E;Atque adeo vt ipsi ostenderis metietur A, duos A, & C, primer inter se. Quod est absurdum Non ergo fieri potest, ut D, ad E, sit, quemadmodum B, aei C. O uare apertissime falsum in demonstratione secundi membri assumpserunt Theon, & alij Euclidis interpretes, qui Theonem sequuntur. PRIMVM vero membrum perspicue & aeperte ostendunt. Nam si tres numeri deinceps proportionales sunt, & eorum extremi inter se primi; manifestum est, ex demeniratis, non posse ipsis quartum proportionalem inueniri. Postre. ma tandem duo membra expediunt non aliter, ac nos totun problema absoluimus. THEOR. 18. PROPOS. 20. PRIMI numeri plures sunt, omni proposita multitudine primorum numerorum. SINT propositi primi numeri quotcunque A, B, C. Di co ipsis A, B, C, plures esse primos numeros. Sumpto enim numero DE, minimo, quem A. si 8. septim B, C, metiantur; apponatur e vnitas EF Aut ergo totus DF, D—B. F primus est, aut non primus. sit pri mum primus. Sunt ergo prum numeri A, B, C, & DF, plures proposita multitudine A, B, C. SED iam non sit primus DF. Metietur etgo eum aliquis numerus primus, nempe G.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 751","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/751","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/751"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 753","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/753","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/753"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}