{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 18","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/18.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Si seeundum; ergo vnitates finitae sunt; quia finiti biniones, vnitatibus solum finitis continentur. Si primùm: tunc biniones infiniti in vnitatibus infinitis aut sunt finities tantùm, aut non sunt tantùm finities. Si primum; sint, in exemplum, biniones infiniti in vnitatibus infinitis ter tantùm: octonio igitur, in vnitatibus infinitis infinities non continetur, sed tantum finities; & sic finitae erunt vnitates: quod si in illis sit octonio infinities; tunc in eisdem comprehendentur biniones infiniti non ter tantùm, sed quater, quod est contra hypothesin. & sic argumentari licet, dato quocunque numero finito. Si secundum; ergo biniones infiniti sunt in vnitatibus infinitis, infinities. Eadem igitur ratiocinatione, quilibet assignatus numerus finitus, probabitur esse in quolibet dato numero infinito, infinities. Aut igitur necesse est, quemlibet infinitum numerum, cuilibet infinito aequari, quòd quilibet infinitus datus, sit cuiuslibet dati finiti aeque multiplex, id est, infinitesimus; quod tamen euidenter est falsum: alias enim quoties in vnitatibus infinitis esset vnitas, toties etiam esset dualitas, trias, decas, &c. quod tamen est impossibile: cum pars aequari nequeat toti aut contra: Aut necesse est, quemlibet infinitum numerum in dato infinito numero contentum, ab eodem excedi infinities: & sic nulla erit infiniti ad infinitum proportio, adeoque infinitum ab infinito nequibit exhauriri: quod iterum est falsum. Quod autem ab infinito distat infinities, illud vtique in illo genere infinitum non est. Cum per hoc solum numerus aliquis finitus esse maxime sciatur, quòd is in infinito sine fine contineatur, & illummet exhaurire nequeat.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 17","label":"ANTIQVORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/17"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 19","label":"ANTIQVORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/19"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}