{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 19","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/19.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Infinitus ergo numerus hoc ipso, quia ab alio numero infinito distat infinities, non erit infinitus; & tamen erit ex hypothesi. Contra extensionem infinitam, terminis expertem. EFG Sint infiniti homines, AB; BC: CD; DE; EF; FG; GH, HI; IK; &c. in vnam seriem rectam dispositi: aut igitur ab vno ex illis assignato, qui sit AB, quidam alius ex omni illo numero, seiunctus est distantia infinita; aut non quidam alius ab homine AB distantia infinita seiunctus est. Si primum; igitur inter duos homines, quorum vnus est AB, alter sit, exempli causa IK, interiacet interuallum infinitum AK, ipsis hominibus hisce duobus vtrinque clausum, quod est impossibile, per paulo post demonstranda. Si secundum; igitur ex illa tota infinitorum hominum serie, ab homine assignato AB, nullus distat spatio infinito. Omnes igitur tam simul, quàm singuli seorsim ab homine AB remouentur discessu tantum finito. Linea igitur AK, finita est, &c. Demonstratio altera. Ex A egrediantur duae EC, rectae infinitae A B & A dico distantiam BC inter illas comprehensam etiam esse infinitam. Datae enim rectae finitae lineae D, applicita sit aequalis EF ad rectos ipsi AC; & ex Eemissa sit EG infinita ad AC parallela: rursus ex Ein Hysque abscissa sit EH aequalis rectae AE, & ex H demissa HI parallela rectae EF, quae secet EG in K; & emissa HL infinita ad rectam AC parallela: sic HM sumpta sit aequalis rectae EH vel AE; MO parallela rectae HI, & MP parallela rectae AC; & hoc in infinitum fieri cogitetur: quemadmodum fieri posset è parte rei, datis infinitis AC & AB. Quia igitur facta triangula, AEF, EHK, HMN, &c.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 18","label":"ANTIQVORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/18"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 20","label":"ANTIQVORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/20"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}