{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 37","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/37.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Motus huius continui caussa est violenta suspensio; totus enim gnomon praeponderat in partem C, ob perpendicularem simul & tangentem BA, quod amplius fit si accedat globus ferreus S appensus in C: cum igitur tota haec moles ex AB tanquam staterę pertica, siue diametro momentali, in vnam lancem C dependeat, & vextex A ob axem in D & E firmatum cedere nequeat è centro vniuersi; fit vt omnia puncta tam sphaerae S quàm gnomonis ABC iugi nisu ad A annuant; sed quia à linea BA in puncto A stabilita, ne in centrum ruant, impediuntur: idcirco maxima illius pronitatis vis, in lineam illam BA incumbit, vnde ipsam vi quadam trahunt & ad inclinationem inuitant, quae cum à rectitudine ob continuam gnomonis soliditatem nesciat quidquam remittere, ideo impetus ille totus vel ad punctum A circa axem mobile, vel ad axis polos D & E, volubiles redundat; qui poli cum liberi sint in suis foraminibus, D & E, naturae cursum suum relinquunt, & sic motum perpetuum circularem nequaquam impediunt. Quod verò haec ita se habeant, ratio confirmat, experientia in staticis quotidiana manifestat. Etenim si gnomon curtatus insistat vel superficiei terrestri MN, vel OP aut QR, cadet ille semper versus partem C sine N, praeponderante portione MKC, quod patet experimentis quotidianis; vnde euidens est, si gnomon integer esset, vim quae ad M sese exerit, transire, in rectam BA, centroque tandem imminere. Et hoc est vnum argumentum. Alterum à contrario desumitur.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 36","label":"ARGVMENTVM EX MOTV ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/36"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 38","label":"ARGVMENTVM EX MOTV ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/38"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}