{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 57","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/57.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Eius globositas ex eo conuincitur, quod confinium lucis & vmbrarum sit arcus nunc conuexus, nunc concauus; nunc linea recta; & arcum quidem elliptici perimetri dimidium esse necesse est. Quod non nemo arbitratur, tenebrosam opacae Lunae peripheriam, excedi à lucida sibi contigua, ita vt radij à centro ad hanc eiecti longiores, ad illam emissi breuiores sint; id visui quidem ad remota debili contingit, in re tamen secus habet, oculo acuto, tubo optico, atque experientia doctoribus. Nam minor columella alba, iuxta rubram maiorem eminus conspecta, apparet maior, non tamen est: charta eadem extremitatibus parallelis comprehensa, dimidio sui denigrata, dimidio candida, apparet maior vbi alba, minor vbi nigra. Idem telae araneae filum, qua parte sole illustratum in oculos reuerberatur, decuplo maius argentei fili instar arradiat, eo quod absque solis affulsione in obtutum cadit. Praua igitur ratiocinatio; Luna illustris grandescit prae vmbrosa; haec igitur illa minor. Negatur enim consequentia, & caussa à posteriore in oculum confertur, qui lucidiora sub maiore angulo acceptat; à priore in efficaciam specierum ab albis vel lucidis proiectarum, quae suo vigore reliquas eneruant, ideoque possessione oculi detrudunt. Sed haec omnia in praesenti Lunae hypotyposi melius intell gentur; in qua Primo, Antiquae eiusdem maculae miram prae se ferunt varietatem, & sunt AB, C. D, E, F & G. Secundo maculae nouae quales sunt H, I, K. L & M. eaeque temporaneae, sicut & aliae innumerae vmbrae lunulis obiectae, & ipsae Lunifor ex obiectu partium eminentiorum creatae. Tertio, Lux Luna antiquis maculis distincta & ipsa inaequalis, nam quaedam q gemmae ex ea elucent intensissimi candoris, qualis est N & O;","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 56","label":"DE STELLIS IN SPECIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/56"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 58","label":"VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/58"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}