{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 60","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/60.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Quis enim tantam terrae vim, respectu nostri, in Lunam tribuat, quantam exercet Solin Saturnum? cumque dubium vix sit, Saturni lucem maiorem esse luce terrestri meridiana, Lux autem Lunae secundaria tanta hîc appareat quanta est Saturni, non erit in se eadem multo remissior; quàm sit Saturni. Supra aethera, inquit Cardanus, Ca) adeo omnia splendent ac coruscant, vt si etiam tempore deliquij Lunam ibi existentes inspiceremus, non secus ac innumeris cereis splendidissimis accensis, atque in eos oculis defixis, Ob splendorem caecutiremus. Secundarius autem Lunae splendor multum superat hunc pruneum in deliquiis visum. quomodo igitur illum ferremus? Quomodo igitur à terra? Insuper quis neget tantam illustrandi vim inesse Veneri ad terram, quanta in est terrae ad Lunam? Et tamen Venus quantillam facem in terras proijcit? imo omnia simul astra in absentia Lunae & Solis, tantum splendorem terrae nequaquam conferunt, quantus est ille secundarius quem conferret terra Lunae: neque enim dubitare fas est, quin is homini in Luna posito faculam ad legendum sufficeret; quis autem hîc in terra ad siderum affulsiones litteris operam dabit? In Luna itaque constitutus ad terrae facem leges, in terra ad siderum non leges. Vnde procliue sit, terrae splendorem astrorum luci anteferre. Quod omnino de Luna sit concedendum secundum hanc opinionem. Sensus enim & mens neque in controuersiam quidem admittit, secundarium Lunae splendorem intensiorem esse, secundario terrae, quem ipsa nimirum à Luna accipit: splendidior itaque fiet terra quàm Luna simpliciter: quod paradoxum nemo arbitror admittet. Amplius splendor hic in Luna secundarius, vti ad crescentem Lunam decrescit spatio, ita intensione ad nonum vsque diem idem perf. uerare videtur. Quod autem defficilius tunc videatur vel à primario secernatur, facit hic ipse primarius splendor, qui oculum vi quadam ad se rapit, obliteratis secundarij radijs. Caeterum quantum globo terrestri augetur Luna, tantum orbi lunari decrescit terra secundum fulgores primos: & quantum primus Lunae nitor augescit, aut decrescit, tantum etiam intenditur aut remittitur lux lunae in terram nocturna: idem igitur exerceret in Lunam terra, circa lucem Lunae secundam: hoc autem non fit experientia teste; cum videamus secundariam Lunae lucem imminui spatio non claritate. A terra igitur Lunae secunda lux non est. Praeterea cum Lunae medium à terra directius ideoque fortius feriretur, extremitates autem obliquius eoque languidius; contrarium verò fiat in Luna annulo circa marginem lunarem teste; impossibile est, splendorem secundarium à terra proficisci. Vt de apicibus illis micantioribus nil afferam.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 59","label":"VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/59"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 61","label":"VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/61"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}