{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 61","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/61.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Quis autem credat ab homine in Luna degente, visum iri terrae partem à Luna illustratam? Tandem secundarius Lunae splendor in eclipsi solari ea Lunae parte qua Soli ipsa sub est manifestè visitur, (a) vacua illa omnino, atque atra manente quae extra Solem seminet: a terra igitur splendor iste non est: eo quod ea potissimum parte visendus esset, quae extra; minimè in ea, quae sub solem in grederetur, experientia teste. Cum Lux minor infra maiorem directè posita non cernatur, iuxta verò spectetur. Secundus igitur Lunae splendor à terra originem non trahit. Dico igitur quarto, hunc in Luna fulgorem à Sole produci, non allucendo tantum, & reflectendo, è quo primarium Lunae iubar nascitur; sed illucendo & tralucendo; ita vt Solis lux à Luna imbibatur, & in eadem terminetur, vt ipsa sic quasi lucidum corpus è toto fiat, & sic ad visum instar nubis aut cristalli remittat. Haec sententia antiquorum philosophorum fuit: quos laudat Caesar Germanicus in Arateis Phaenomenis ad finem. Ita sensit Antiquissimus Astronomus simulque doctissimus Cleomedes, ita Opticorum Princeps (a) Vitellio, ita alij multi veteres & noui, quibus accedit P. Franciscus Aquilonius Aquilam imitatus in suab) Optica. Luna, ait Macrob. l. 1. in Som. c. 19. quamuis densius cor pus sit, quàm caetera caelestia, vt multo tamen terreno purius sit acceptae lu cipenetrabile, adeo vt eam de se rursus emittat, &c. Probatur haec sententia primum ab experientia, quia Luna senescens & renascens parte non illustrata, multum effulget, & praesertim ad limbum. Quia solem eclipsans perspicua, teste Vitellione & Rheinoldo; quod ipsum etiam in nupera Solis eclipsi anni 1612, 29. Maij multi in hac vrbe luculentissimè animaduerterunt: vbi & annulus innaris maximè enituit, &c. Deinde Probatur ratione: Quia splendor iste lunaris neque à stella vlla, neque à Luna ipsa neque à terra est; igitur à Sole: quo etiam admisso, & omnia quae fiunt de facto rationabiliter euenient, & caussae commodissimae cur ita fiant assignabuntur.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 60","label":"VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/60"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 62","label":"VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/62"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}