{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 8","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/8.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Neque verò i tantum ex hac repercepti sunt fructus, quod Architas ligneae columbae volatum indiderit; vel quod Archimedes & Poßidonius sphaeras eas fabricauerint, in quas, vt Cicero inquit, cum Solis & Lunae ac quinque errantium motus alligassent, effecerunt idem, quod ille, qui in Timaeo Mundum aedificauit Deus; vel quod Muscam, & Aquilam Geometricis pennis illatam Norimberga exhibuerit; vel quae Claudius Gallus hisce proximis annis Tibure in Atestini Cardinalis hortis visus sit poenè noua naturae miracula edidisse, cum effecisset, vt aquarum leni ac placido illapsu aeneae auiculae motu, voce, cantu, ad noctuae aduentum opportunè intermisso, ad eius discessum repetito opportunius; ita imitarentur veras, vt potius qui fictas assereret, temerarij, quàm qui veras aestimaret, nimis creduli nomen mereretur: &c. Non hi tantùm, inquam, ex Mathematicis percepti sunt fructus, in rebus quae sub actionem cadunt: verùm alij in numeri: vt in vna Geodaesia, qui primus „ Geometricae exercitationis & actionis est campus, vnicum radij instrumentum, lineas proindeque superficies, & corpora metiatur. Geometrae autem non modò aedificia quaelibet, sed terras, maria, caelique meatus radio describant, & surgentia sidera dicant, &c. Neque verò his finibus adhuc laudes tantae disciplinae circumscribuntur.","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 7","label":"IOAN. GEORG. LOCHER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/7"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 9","label":"IOAN. GEORG. LOCHER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/9"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}