{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones mathematicae 83","citation":"Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/83.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Disquisitiones mathematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ne verò quis de toto Eclipseon istarum negotio dubius sit, is legat Scripta Galilaei post Epistolam tertiam sua Historia de Maculis Solaribus pag. 161. Et sanè vmbrosum à lo ue conum proijci ratio suadet, quod is sit corpus valdè densum, lumen Solis ad nos reijciat; & ipsa experientia manifestat. Alias enim ratio non redderetur, cur sidera louialia tanto à loue interstitio primum apparerent; cur aliquando citius, aliquando tardius; cur ex illa tantum parte, in quam louis vmbra cadit: cur similia non praestarent quandoque etiam infra, ante & post coniunctionem. XLI. Ex his habemus primo Jouem ex se carere lumine. Deinde ipsum esse corpus instar Lunae opacum. Praeterea eius omnem lucem à Sole in ipsum redundare. Amplius satellitum Jouialium eandem esse conditionem; alias enim in vmbra Jouis lucerent. Adhęc via aperta satis plana, distantiam Jouis à terra & Sole inuestigandi, & ex hac veras corporum istorum ad se rationes. Fieri fortassis etiam poterit, vt ex hac Jouis vmbra resciamus, sitne ipse supra an infra Martem, &c. Illud non praetereundum hoc loco videtur, omnes Jouis errones ab oculo a videri non tanquam in circulis B, C, D & E, sed tanquam in Ellipsibus angustissimis & longissimis, aliâs in ipsa diametro B & 1, &c. aliâs iuxta; in ipsa quidem sunt, quando occupant puncta 8 & 1; κ & λ; μεν; ξ &c. Cis vero & trans lineam 61, decurrunt, quandocunque extra stationem; & cis quidem, cum versantur in austrinis, id est superioribus Pericyclorum suorum semicirculis: trans verò, cum septentrionales siue inferiores semicirculos peragrant. Vnde euenit, vt sidera haec si sunt altiora, id est magis à terris dissita, appareant situ humiliore; si sunt demissiora, eleuatiora putentur: vti videre est in errone quarto & septrionali T, cuius locus visus est ę; & in errone secundo & eoque australi, cuius locus visus est T; sic tertius X, quia in arctica latitudine versatur, licet sit humilior quàm erro quartus V, qui in austrum deuiat, nihilominus altior apparet in V, quàm ille in q. Sed nonnullae hic enascuntur XLII. Quaestiones. Prima; An hae stellae in eodem existant plano?","prev":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 82","label":"SEPTEMTRIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/82"},"next":{"citation":"Disquisitiones mathematicae 84","label":"SEPTEMTRIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/84"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae","quality":"ocr"}}