{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 10","citation":"Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/10.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Et quia haec in caelo contingunt, respectu locorum in terra, loci autem terrestres illic esse dicuntur, quo linea à centro mundi per locum traducta, quae & verticalis, & linea loci dicitur, in caelum peruenerit: quod punctum loco illi altissimum est: hinc fit, vt circulus ille qui per polos & verticem loci transit, verè & propriè loci illius circulus sit & dici possit; qui cum per polos traducatur, erit simul vnus ex horarijs, quem si sol insederit, in loco illo propriè esse dicetur, & non ante, neque post; quo factum est, vt Astronomi eundem horariorum circulorum primum effecerint. Quia verò omnis in terralocus natura sua immobilis existit, hinc omnes horarij tam Astronomici, quam alij immobiles existunt, quia ad locum eundem pertinent. Est etiam inter Astronomicos & locales circulos Meridianus maximè notabilis & multis communicabilis locis, id quod horizonti denegatur. In adiecto igitur diagrammate circa terram A descripta sit caelestis Sphaera BCDE, cuius poli B & D, axis mundi BD, circulus aequinoctialis EFCG cuius paralleli vtrinque HIKLCancri, & M NOP Capricorni. Iam dum sol in I versabitur vmbra in P existet, & dum sol in K, illa erit in M, & sic simul similes, & aequales, sed oppositos parallelos absoluent: simulque opposita eiusdem circuli horarij puncta occupabunt; quae quidem denominationem illius horae sortientur, cuius ipse est circulus, cuius autem circulus sit, scietur è meridiano illius loci, qui habebitur è verticali EAC, nam circulus BC DE per polos & CZenith atque E Nadir est meridianus, horaeque vigesimae quartae finis, & principium primae, reliqui per gradus semper quindenos ab hoc & à se remoti, sunt reliquarum horarum, vti est videre: recta BD est horae sexta circulus. Et hoc horologium merito caeleste, naturale, & exemplarautographum ideamque omnium horologiorum statuere possumus, si enim circulorum horatiorum communes cum concaua caeli superficie sectiones, quae sunt circumferentiae eorundem, spectabiles essent, horam quouis tempore ex centro solis aut vertice vmbrae iuxta labente cognosceremus, initio facto à circulo Meridiano, qui omnium luta est vna dies naturalis per suas horas, in parallelis duobus, & punctis singulorum horariorum oppositis. Quod autem de parallelis Cancri & Capricorni diximus, idem sentiendum de quibusuis alijs contrarijs parallelis.","prev":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 9","label":"TVAE REVER. SEREN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/9"},"next":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 13.1-4","label":"13.1 to 13.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/13.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum","quality":"ocr"}}