{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 28","citation":"Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/28.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"propterea quod planum hi cum eodem concurrat ine; igitur sectio b kI est hyperbole. XIX. &x hisce regulis haud difficulter Eruitur qualis Zodiacus sub quauis sphaera in quouis horologico plano efformetur. Nam in sphaera recta; Omnia verticalia primaria Zodiacum tantum circularem admittunt, ita vt omnes paralleli in plano designati sint arcus circulares, solo aequinoctiali dempto, cuius vestigium est linea recta. Omnia horizontalia, & meridianalia, & horae sextae Zodiacos habent Hyperbolicos. Omnia verticalia declinantia intra declinationem solis, &c. Zodiaci Ellipticas habent quasdam lineas, vnam parabolicam, quasdam hyperbolicas, iuxta Reg. 2. declinantia vero extra Zodiacum, efficiunt arcus mere hyperbolicos. Omnia declinantia ab horizonte sunt hyperbolica; omnia ad horizontem inclinata, legem regulae secundae subeunt. Fundamentum est, quia tam axis quam gnomon horologij seruat situm ad planum cumuem, quamdiu planum eandem latitudinem siue poli altitudinem retinet. Itaque longitudo variata in axe & gnomone, imo situs etiam horarum, nil vanat: solam earum denominationem mutat in loco eodem; & haec horologia euadunt tunc inclinata simul, & declinantia. Quod si eo vsque in eodem parallelo varietur, vt 15. gradus in aequatore porro vel retro assumantur, Imo si in ipso hoc parallelo, id fiat; continget mutatio vnius horae, & 12. fiet prima, aut Talia autem horologia non esse inclinata probatur. Quia plana quibus aequè distanthon transeunt per sectiones horizontis, & Meridiani, sed ipsa propria puncta circulorum semper latentium & apparentium semper actuant, & parallelum terrenum verticalem stilus rectus in puncto contactus plano iungit, &c. In sphaera parallela; Omnia verticalia cum quibus Meridianus, & horae sextae circulus concurrit Zodiacum hyperbolicum nanciscuntur: omnia horizontalia cum quibus aequinoctiale concurrit. circularem. Omnia tam declinantia quam inclinata ad horizontem, variant secundum regulam 2. si intra: secundum 3. si extra tropicos, cadunt, &c.","prev":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/27"},"next":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/29"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum","quality":"ocr"}}