{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 58","citation":"Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/58.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"est enim angulus ADE semper rectus, & AE atque AD eadem manet; igitur & DE non variatur, &c. Sic triangulum A κ μ aequiangulum & aequilaterum est eleuato triangulo in plano horae AM existenti. Quia vtrobique est eadem linea AM, & stilo obliquo sine axi eleuato aequatur axis in horizontem proiectus An, angulusque Aκμ, est rectus, simul etiam eleuata eadem linea A x recta est ad axem eleuatum, &c. Ergo in lineam Auhorariam imprimit eadem signorum puncta Zodiacus iacens κιμξ, quam impressisset idem eleuatus ex erecto axe AD vel A a dependens. Et sic de singulis alijs radiis horarijs probabitur, &c. Eodiaci inscribendi compendia. Sed quia laboriosum esset, pro singulis lineis horariis nouos arcus Zodiacales designare, &c. idcirco modos quosdam practicos facillimos & expeditissimos subijciemus. Modus primus. Habeantur radij Zodiaci seorsim in charta vel lamina aliqua descripti, ABC; ad radium deinde arietis, DA, educ ex A perpendicularem AE, quae sit aequalis AD axi in horologio facto. Post hoc lineas DE, κμ, &c. quae circulum Duλtangunt, transfer in radium Arietis ex A, quae sint AD, AF, AG, AH, &c. Et per dicta puncta ex E traduc rectas, quae secabunt Zodiaci singulos radios; si igitur has sectiones è dictis punctis D, F, G, & H, cis & trans acceptas transtuleris in competentes lineas horarias, ex Eμ, ο, π, &c. horologij punctis, perque signata & cognata sibi puncta, lineas curuas traduxe ris, habebis arcus Zodiaci, &c. Modus secundus. Describe ex D ad interuallum DE in arcu Zodiaci radios, eosque protrabe, & sit DE radius Arietis: tum rectae μ demitte in radium DE aequalem Aę caecam; haec secabit radios omes zodiaci; sectiones ergo ex e transferes in lineam A μ supra μ, quae sunt supra ę; infraμ, quae sunt infra ę. Sic horariae AO, aequalis AG, offeret quaesitas radiorum sectiones pro horaria AO, &c. eodem modo in reliquis horarijs procedes. Modus igit vt radius arietis illi regulae sit normalis.","prev":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 57","label":"LIIIILLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/57"},"next":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 61","label":"LIIIILLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/61"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum","quality":"ocr"}}