{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 80","citation":"Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/80.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Nec minus admirabilitatis illud habet, quod eo vsque progessi sunt artifices, vt ex ipsis erroribus, regulas praeclaras effecerint: cum enim radius solis in aqua aut cristallo vitroue refractus, à vero multum discedat, ipsi horologia vera è radiis fallacibus construxerunt. De quibus tamen dicendi nunc tempus non est. De refractione tamen caelesti, monendum aliquid in rem praesentem censeo. XLVII. Refractionis caelestis natura, origo, caussa, modus, & virtus tam in solem ipsum sideraque alia, quàm in haec inferiora, satis est indicata in Nouo solis Elliptici Phaenomeno, hoc primum anno Augustae edito, quo proinde me refero: interim sequentes cautelas huic nostrae materiae percommodas affero. Cautela de Refractione caelesti. 1. Nullus locus in toto mundo ab hac Refractione immunis est, vnde eius cognitio omnibus necessaria. Quia nullus locus à vaporibus vacuus. 2. Nullus dies totius anni ab ea omnino liber est: experientia suffragante. 3. Nullum horologium siderale est, siue à sole, siue à Luna, scu denique aliis planetis aut stellis deductum, in quod vim suam refractio non exerceat. Quia omnia eiusmodi horologia radiis in vaporibus refractis suas horas indicant. Omnis autem radius in vaporibus refractus sidus suum altius extollit, ideoque in locum & horarium alienum illud transfert: Et ob hanc caussam horas citius & tardius aequo significat. Vnde huic errori auertendo refractionis scientia requiritur. 4. Sol quotidie mane citius exoritur, vespere tardius occumbit; hic retentus, illic euocatus à vaporibus: hinc qui horologium sub ortum aut occasum consulit, nec locum solis in Zodiaco, neque tempus verum in horis reperiet: Sed ab vtrisque vmbra aut radius aberrabit; multum vel parum, pro ratione Refracti radij. 5. Vnde neque arcuum diurnorum quantitas vera, neque horarum numerus in minutiis certo praecidi potest; nisi Refractionem agnoscas: cuius facilem indagandae modum, Sol Ellipticus suppeditat. 6. Qua refit, vt harum rerum imperiti, saepius horologia exactè claborata damnent, artifices culpent, dum ipsa ad solis radium disconconcinna animaduertunt: hinc vlterius progressi, etiam ipsos Ephemeridum & Tabularum horariarum conditores in ius vocant; & indicta caussa innoxios damnant. Non attendentes, radium solis haud aliter vaporum malitia, quam vulgum erroribus ignorantiae variè distrahi. 7. Huic autem varietati horae ab ortu & occasu magis sunt obnoxiae, quam à meridie. Hic enim sol, quia altissimus minimè; illie quia humillimus maximè refringitur.","prev":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 79","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/79"},"next":{"citation":"Exegeses fundamentorum gnomonicorum 81","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/81"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum","quality":"ocr"}}