{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 119","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/119.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"apud quem diligens Lector plura reperiet, Ex hisce enim plus satis constat, ex horum Auctorum perantiqua doctrina, visionem in Aranea posteriore inchoari, per Virreum verò totum continuari in concauitatem nerui optici, ad tunicam Retinam, & per huius subtilem substantiam ad communem neruorum opticorum nexum sensibiliter continuari, ibique demum vltimam perfectionem adipisci. Quae sententia plurimorum tam antiquorum quam recentiorum calculo (si prolixitatem non cauerem) posset comprobari. Galeno placet, inprimis factam esse Retinam, atque supernè demissam, ut Crystallini alterationes sentiat, inquit Hieronymus Fabricius, parte 3. de Oculo, cap. 9 qui tamen ipse Fabricius pro humore Crystallino sententiam pronunciat, & Galenum satis tortè in eandem trahere molitur. Idem libr. 10. de partium usu, quaedam ad propositum nostrum circa humorem Vitreum adfert, quem consulas licet. Hisce omnibus consentit Auicenna apud loannem Theodorum, in suo de visus nobilitate discursu, pag. 102. fauetque illidem ipsemet hic Auctor. Rogerius Bacco, Anglus ex antiquis Vir non tantum in Mathematicis, sed in alijs omnibus scientijs sua aetate eminentissimus, in sua Perspectiuam cap4. Humor Vitreus ait, est spissior anteriori „anteriori glaciali, quoniam oportet quod species quae „non est perpendicularis frangatur in eo inter perpen„dicularem ducendam à loco fractionis & inter inces„sum rectum.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 118","label":"AVCTORITATES PRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/118"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 120","label":"AVCTORITATES PRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/120"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}