{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 121","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/121.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"PROBAVR. NVNC HAEC sententia ratione. CAPVT XVI. Tradius in Retinam exceptus non est visorius, erit aliquis ex ijs qui praecedunt. At nullum esse posse propter experientias demonstratum est in prioribus. Ergo est iste. Quia post hunc nullus alius succedit, & ante hunc nullus est. Tunica Retina sicut ex meditullio nerui Optici & medullâ cerebri procedit, ita prorsus cauermulis praesertim in exitu, ad radicem ubi neruo cohaeret instar querni ligni ad spiritus vitales deuehendos est plenissima; cuiusmodi poni in alijs oculi tunicis aut humoribus nulli visuntur. Vnde certum est, ipsam spiritibus visorijs plenissimam esse, in ea autem corporis parte in qua spiritus sensitiui domicilium praecipuum fixerunt, sedem etiam principalem sensus illius statutam natura esse, in confesso apud doctos est; Igitur solum illum radium qui Retinam peruadit, visorium essè necesse est. in hac solâ sententiâ ratio clarissima fabricę oculi redditur; & experientiae omnes dilucidè stant, explicantur, caussae earum à priore demonstrantur, & obiectionibus omnibus satisfit. In alijs verò opinionibus absurda multa committuntur; & experientiae plures lioet manifestae necessariò tamen aut pernegantur; aut miserrimè contorquentur; Igitur haec sola sententia tanquam vera est admittenda, Quae ut ostendantur singulatim omnia, librum tertium foeliciomine auspicemur. FVNgIILIII ρυτῶ αύταὴ χ ἱ, τῆ τι τ χτ","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 120","label":"AVCTORITATES PRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/120"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 123","label":"PROBAVR. NVNC HAEC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/123"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}