{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 148","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/148.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quod si lamella vltra C progrediatur versus D, statim imminuetur basis EH, ex E incipiendo versus G, donec lamella proximè ad D peruenerit) tunc enim lucebit sola pyramis GDH, distinctè quidem sed non intensè, quia basinsuam GHsola absque alterius consortio constituit. lam si lamellam extra foramen inducas in axem eiusdem ad punctum I, auferetur pyramis EIH, remitteturque speciei vigor, manebit magnitudo, quae procedente lamella in M, utrinque ex E versus G, & ab H versus F, sensim deficiet. quod si lamellae motum reciproces, totius picturae tremorem excitabis. Quare si lamella cis foramen, id est, inQuaest. 3. tra chartam & vitrum conuexum adhibetur, imago in contrariam partem prosilit? Quia pyramis euersa quae ad partem laminae procurrit, & imaginem ampliat abscinditur, & quae in oppositam partem lucet, relinquitur, ut si in resumpto priore schemane lamella NO cis foramen CD. ingrediatur, auferetur pyramis ECF, & fulgebit G DH, putabiturque ob id pictura versus H transilijsse; sic si lamella PO subintret, ex parte P usque in O, remanebit pyramis FCE, censebiturque imago promota esse versus E, quia intercepta est pyramis GDH, & GKF. Quaest. 4. Quare lamella interposita, pictura obscurior quidem, sed distinctior euadit? Quia lamina foramen coangustat. Iam quo minus foramen, hoc pauciora intersectionum puncta habet, hoc etiam pauciores pyramides euersas, in vnam chartae basin collucentes obtitinet, & hinc obscuritas picturae emergit. Cuius distinctio ex eodem capite originem trahit. Quia pyramides eliminatae non per omnia confines erant relictis, sed modo procurrebant amplius, modo deficiebant, & sic luminis & coloris diuersi mixtionem, atque ex hoc confusionem pariebant, exclusis ergo cusmodi pyramidibus, residuae ordinatioribus radijs in papyrum collocantur, & sic picturam distinctiorem repraesentant. Quod ut amplius intelligas, sit Quaest. 5. Quare maiora foramina clariores sed perturbatiores imagines exhibent; minora obscuriores sed ordinatiores?","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 147","label":"RATIONES EORVM QVAE CIRCA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/147"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 149","label":"RATIONES EORVM QVAE CIRCA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/149"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}