{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 154","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/154.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quae quidem basis vna est ordinariè sensu non ratione, neque enim in indiuisibili ipsa consistit, sed aliquam ultra citraque latitudinem admittit, ita ut etiamsi chartam ad vitrum propius aliquanto admoueas, vel longius paulò abstineas, nihilominus tamen picturam omnium pyramidum in vnam eandemque basin communem proiectam, vegetam atque distinctam contempleris. Quod qua ratione accidat, lubet ulterius indagare. 2. Quare omnium conorum basis communis non in indiuisibili à vitro distantia consistit, sed porrò retroque nonnihil assumpto picturam illabatam seruat? Hoc ut intelligas sciendum est, 1. quamcunque duarum linearum mutuam sectionem, praesertim obliquam, dupliciter sumi, Mathemalicè & Physicè, ratione & sensu, strictè & laxè. Priore modo id est, Mathematicè, ratione & strictè sumpta sectio, consistit in vnico indiuisibili puncto, extra quod duae lineae nil penitùs commune habent, uti Clauius in librum I. Euclid. ad axioma 10. rectè demonstrat. Posteriore, id est physicè, sensu & laxè sumpta, omnis linearum sectio habet aliquantam in rebus praesertim physicis laxitatem, ita ut non necesse sit ipsum scoAC pum in puncto inclinationis centralis attingere, sed sufficit sensu à veritate non aberrare. Et hoc modo duarum linearum obliqua praesertim sectio, satis notabilem amplitudinem nanciscitur, uti cernere est in lineis AB, & CD, quarum sectio communis sensibiliter spectata, est lineola EF, nam tanto spatio mutuam illarum diuergentiam sensus vix discernit; quod amplius valet si lineae quae valdè obliquum concursum subeunt, etiam latitudine aliqua constent, eiusmodi in nostro proposito sunt radij visuales; quouis puncto visibili emissi: qui ex communi Opticorum sententia, non sunt mathematicè indiuidui secundum latitudinem, sed tantam habent, quanta ad sensum visus requiritur, &c. Sciendum 2. Vbicunque pyramis vel conus radiosus DB sus, seu directus siue euersus solitarius, à commixtione aliorum segregatus, plano aliquo secetur, depingi secundum factam sectionem in plano secante totius obiecti conum radiatione sua efficientis, planam aliquam imaginem, à solo illo cono delatam, &c. Etenim singuli radij singula obiecti puncta in chartam deducunt, igitur si ipsi figura conica aut pyramidali procedunt planum secans fluxum illum sistit, & picturam in se receptam exhibet, &c. Sciendum 3.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 153","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/153"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 155","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/155"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}