{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 180","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/180.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"EORVM QVAE CIRCA EREctionem refractoriam contingunt, rationes. CAPVT XXI. Aud dubium est, quin omnia quae in hoc negotio contingunt transscribenda sint vnicis obiecti radiationibus, ordinatis vel commixtis, decussatis vel diuaricatis; nihilominus tamen quomodo in specie omnia & singula eueniant, neque ita obuium est explicatu, neque facile captu. Conabor proinde singulorum rationes lucidas afferre. Cur vitrum interius ante concursum anterioris collocatum species non erigit? cur concursum abbreuiat? cur imaginem hebetat? cur quasi nebulis quibusdam eandem conspergit idque magis, quo conuexo anteriori minus, at concursui communi magis propinquat? Pecies non erigitur nisi post binam decussationem, seu quod Videm est, post duplicem baseos communis positionem, quarum prior anteriori, posterior interiori vitro debeatur; caeterum quia hîc interius vitrum anteriori suam basin eripit, eiusque loco propriam statuit, erectio nulla contingit; nam radij prioris vitri euersam imaginem pingentes, debent iterum post decussationem communem conuerti in partes contrarias, & sic simulacrum erum euersum conuertere, quod non fit, nisi post binam decussationem; quae hîc non est.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 179","label":"COLLOCATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/179"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 181","label":"COLLOCATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}