{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 182","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/182.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quia verò radius CG aduentat ex vitro anteriore per aërem in vitrum posterius; refractio ex G fit secundum lineam GN, & ex Nà perpendiculari, secundum lineam NL, & sic necessario intra CE atque CF prouehitur, eodem modo radius DI pergit in O, quandoque refractus, quandoque directus, sed ex O semper venit in L refractus à perpendiculari; similiter pergunt radij PM & QM; ex quo sit necessario ut citius concurrant duo radij NOM & KPM, quàm CF & KF, ex quo baseos communis LM non tantum abbeuiatio, verum etiam retractio versus lentem CD elucescit. Imago porrò secundum basin LM proiecta hebetior est quam EF, quod haec per pauciora, illa per plura diaphana fuerit refracta, deinde quod illa plures haec pauciores & minus perfectas pyramides euersas LNGCHOM, necnon LO DKM &c. in vnum cogat: nam multae portiones integras extra vitrum GK, aut saltem communem basin L Meijciunt, aliae in partes contrarias pro erectione tendunt, è quo nebulae & nonnullae confusiones exoriuntur. Illud autem mirum alicui videatur, quod quo magis vitrum GK communi basi EF appropinquat, hoc minus imago valet, & tandem occupante vitro stationem communis baseo EF, species omnino diluitur, ut praeter puram putam lucem in obiecta utcunque charta nil videatur: huius, inquam, rei mirifica videatur latere caussa. quam proinde rimari operae pretium utique fuerit. Nam ex eodem hoc patefacto fonte, rationes dilucidae dabuntur, cur in basis communis vicinia confusior, remotione ordinatior pictura promicet. VITRVM INTERIVS COMCVR munem basin anterioris occupans, nil praeter lucem ostentat?","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 181","label":"COLLOCATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 182-2","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/182-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/182-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}