{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 19","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/19.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Et hęc quidem sic apparent in ipsâ sectione. Nam si oculi hemisphęrium in planum proijciatur, plura cernentur, vt Vuea tunica, Processus pleni & eorum pectines, tunicę Retinae atque Choroidis venę, colores, &c. quae omnia experienti & oculum secanti facilè patebunt. Consule super his etiam Franciscum Aquilonium, loannem Keplerum. &c. E quibus liquet, totum Crystallinum humorem, excentricum esse oculo toti, concentricum autem Corneę quodammodo superficie anteriore, excentricum posteriore: similiter tunicas ipsi circumdatas. Pariter humorem Aqueum cum suis tunicis, Cornea atque Vuea, non esse oculo concentrica. At verò Vitreum excentricum quidem esse secundum concauam qua Cristallinum excipit, concentricum verò secundum superficiem conuexam posteriorem, vna cum Retina Choroide atque Sclerode tunicis. Caeterum ne quis arbitretur huius situs fundamentum à me initio capitis positum, esse arbitrarium; quòd nimirum basm Corneę tunicę, Araneę tam ailterioris quam posterioris, itemque Vueę & Processus ciliares, nec non bases tunicarum posteriorum oculi, quales sunt Sclerotica, Choroides, Retina, Hyaloides, simul & in eo quidem plano collocauerim, quod per Corneae atque Scleroticę confinium, siue Iridis maiorem peripheriam traducitur; nouerit sedulus veritatis indagator, à me pro liuiusce rei certitudine indaganda, singularem industriam fuisse collocatam: cum enim animaduerterem ab exquisitę sedulitatis auctoribus oculi structuram ita proferri, vt Vueam tunicam superficie anteriore tunicę crassae quadantenus committerent, interiore introrsus satis longo interuallo promouerent, & tum demum Processibus ciliaribus alligarent; ita vt Vueę superficies interna externam spaciotsiate longè superaret, Processusque ciliares communem tanicae Corneae atque Scleroticęterminum nequaquam attingerent, sed procul introrsus solam Scleroticam apprehenderent: quae res Crystallinum humorem à rebus aspectabilibus nimium abstrahebat, meo iudicio; vehemens me desiderium inuasit, rei totiuspenitus indagandae; quam praeter varias variorum oculorum sectiones, etiam hoc modo assecutus sum.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 18","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/18"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 20","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/20"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}