{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 238","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/238.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Sicut charta, etiam si alio colore quam praecisè albo inuestita sit rerum tamen externarum imagines nihilominus superinduit, & aspicienti repraesentat. Tametsi non negarim, album aptissimum esse. 2 3 σi CAPVT XIII. 1 Quid est quod oculus in tenebris videt? Espondeo esse probabilissimè ipsum humorem Crystallinum; quod varijs coniecturis arguitur. 1. Id quod apparet est rotundum, & fortiore compressione oblongius in formam Ellipseos euadit. 2. Semper ex opposito compressionis spectatur, vndecunque oculum premas, circumcirca. 3. Vt maximę in tenebris clauso vel aperto oculo, sese promit ista lucula, tamen etiam de die aperto etiam oculo, praecipue versus hirquum conspicitur. 4. Tota ista globosa apparentia, limbum lucentem vndique prae se ferrin medio autem obscura & quasi nigra comparet: Adeo ut speciem quasi quandam cuiusdam Iridis lucidae cum inserta fusca pupilla praebeat. 5. Compressio in dorso oculi, post Iridem atque processus ciliares debet fieri, alias spectrum hoc non suscitatur. Ex quibus omnibus tanquam certa experientia subnixis; Dico hanc apparentiam esse lucem aliquam insitam humori Crystallino, & oculi compressione in Retinam pertingere atque videri. Quod sic explico. Lux illa ex se admodum debilis est, & propter hanc caussam, quiero oculo, vel Retinam omnino non ortingit, vel non afficit, ob consuerudinem aut debilitatem: atxero quando compressio intercedit, Retina ad Crystallinum appropinquat, & lux illa in Retina sedem pristinam amittit ebtapeessioneque vacillat, & sic sui percoptionem in Retina eacitat; sicut fit in Faculis Solaribus, quae sub motu discernuntur inquisue latent, &c. lont, &c.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 237","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/237"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 239","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/239"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}