{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 243","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/243.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"PORISMATA. Xis Opticus non cadit ulla sui portione in neruum Opticum; quia axis est perpendicularis ad Corneam, & eius aliorumque humorum & tunicarum centra traijcitur; extra quae neruus opticus ad latus in oculi tunicas sese exsinuat. 2. Vnicum tantum est planum, quod per axem & nerui medium traducitur, & in illo plano iacet etiam alterius oculi axis & neruus, neque possibile est absque violentia alterutrum oculorum ex illo educi. Quod si contingat, obiectum duplicatur, & vnum altero altius & depressius videtur. &c. In hoc plano est horopter. 3. Planum per axem priori ad rectos traductum, est in quo oculus res secundum altitudinem percipit, & haec plana ordinariè non sunt aequidistantia, sed ante oculum ad se inclinantur, in communem lineam in obiecto visibili terminatam. Hinc fit, axes opticos non esse parallelos; neque angulos aequales semper facere, sed maiores aut minores pro obiecti distantia. Item oculos ad se conuergere & diuergere; praeterea unum plus altero moueri posse dextrorsus aut sinistrorsus. Imo uno stante, alterum moueri. &c. 4. Motus oculi ad omnem loci differentiam ideo datus est, ut in quamlibet obiecti partem axem opticum transferat, & hac via eandem distinctissimè percipiat. 5. Axis Opticus est radius ad omnes oculi tunicas & humores rectus, qui solus & vnicus est is, qui pet medium oculi incedit; reliqui omnes alicubi infringuntur. Hinc errant, qui putant axe opticum esse illum radium, qui ad superficiem rei visae rectus exiHh 3 stat: imò fieri potest, ut omnes radij ad superficiem visam sint obliqui, nihiloninus tamen vnus ex illis axem constituat.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 142-3","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/142-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/142-3"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 144-2","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/144-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/144-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}